HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT LXII: De morte Abrahae post susceptam sobolem de Cethura

#Genes. XXVII

Abraham aliam duxit uxorem, nomine Cethuram. Aiunt Hebraei Cethuram nomen appellativum, quod interpretatur copulatam. Dicunt enim hanc fuisse Agar, quae prius concubina, mortua Sara, transit in uxorem, de non copulata in copulatam, ne senex novis nuptiis lascivisse arguatur. Josephus autem dicit, quod antequam misisset pro uxore filii, duxerat eam. Et haec genuit ei liberos sex. Juvenis enim de sene parere potest. Et separavit eos Abraham dum viveret ab Isaac ad plagam orientalem, et cuncta, quae possederat dedit Isaac. Aliis vero largitus est munera. Filii tamen Cethurae a nomine liberae se dixerunt Saracenos, obtinuerunt autem primo Traconitidem, et Phoenicem, et Arabiam, usque ad terminos maris Rubri. Refert Josephus, quod ex uno eorum natus est Afer, qui castra sua fixerat in Lybiam, quam posteri ejus inhabitantes ab illo Africam denominaverunt. Dixit quoque Eldeum prophetam, qui, et Malcus, sive Malchus dictus est, historiam Judaeorum scripsisse, sicut et Moyses scripsit. Quem refert dixisse, ab uno filiorum Cethurae, nomine Surim, vel Syrim Syriam vocatam. Ab alio vero, qui dictus est Apher, Africam dictam. Cui descendenti in Libyam Hercules auxilium tulit, et filiam ipsius nomine Ethaeam, duxit Hercules uxorem, et ex ea genuit Dodorim cujus filius fuit Phorom. Fuerunt autem dies Abrahae centum septuaginta quinque anni, et mortuus est, et congregatus est ad populum suum in sinu inferni. Et sepelierunt eum Hismael, et Isaac, in spelunca duplici cum uxore sua.